141
74. LIBER
quam patientis faeminae ad eundem effectum necessa¬
ria concipitur infans ipso naturae ordine, & suo tem¬
pore: prodit in lucem: non secus in arte conficiendi auri
omnium quę instrumentis operantur longè pręstantissi¬
ma, considerandum est euenire: neque enim fuerit ne¬
cesse vti pernoscant artifices omnia genera, speciesque
rerum metallicarum, quibus mineralia fecit nomen
vulgus: ea enim vix pernouit parens ipsa, quę in ter¬
cauernis occulitur natiua rerum, tot .s sunt tanta di¬
uersitate, tam amplo & penitus inscrutabili numerò:
sed satis est percaluisse cognatiores naturas experimento.
cognitas, sat pernouisse mutationis instituta: non tamen
pernegamùs sapientiores habendos artifices eos, qui na¬
tura causarum efficientium haberent exploratam, at
percallerent in communi elementorum materia propri¬
am indere formam auri? aut etiam postquam ipsa ma¬
teria communis occupata esset à forma ignobilioris me¬
talli, fauere illi, & tanquam mederi didicisset, sic vt
pellere possent priorem & ab arrepta deturbare sede,
atque interpellendum viam percallerent, qua subinde
nobiliorem ipsa in sede quirent collocare, quales pauci
illi priores, qui nouerunt quędam esse abstrusa in metal¬
lis ad se multiplicandum semina, quod & scripsisse
Aristotilem in secundo animalium generatione librò
manifestum est, dum causam indicat prolifici seminis
rerum naturalium, eamque fert acceptam, non igni, ut
tali