223
143
Dialogus Tertius.
necesse, fortasse autem, & si non multo tem¬
pore id fiat, attamen agit etiam id quod
vincitur, in id quod vincit. verum ita exi¬
guum vt est sensum effugiat, neque enim si
acutissimo Ferro, mollissimam ceram tota
die ac nocte incidas, fieri potest, vt non fiat
manifestè obtusius, ita nimirum commodè
dici videtur, assiduo illisu, durum cauat un¬
dula saxum, quippè ita quoque fieri cerni¬
tur, caeterum vno, aut altero ictu, nihil ad¬
huc euidens videre in talibus licet, ex quo fa¬
ctum arbitror, vt quaedam ab admotis sibi,
nihil prorsus pati opinati nonnulli sint, &
cedendum quidem est ita loquentibus, saepè
vero nobis quoque, ipsis ita plerunque loquen¬
dum est, nisi sicubi ad vltimum examen di¬
sputationem perducimus, haec ille. quod¬
cumque igitur corpus nostrum immutare
valens, ab ipso prius alterari (secundo ordi¬
ne specificae formae tamen excepto) necessum
esse; rectè quidem à nobis iam fuit pronun¬
ciatum. nec obstant Galeni verba obiecta,
quae