223
144
De Auro
quae quidem largo modo vt supra, locutus
est, quinimo etiam si substantiae suae aliqua¬
lem passionem deleteria frigida experiri as¬
sererem, haudquaquàm ob id in discrimen
vocari deberem, cùm a calore nostro, dele¬
teria frigida intro assumpta, Galeni testi¬
monio tertio de simplicium medicamento¬
rum facultatibus capitulo decimonono, ne¬
cessariò comminuantur, & minutim inci¬
dantur. Etenim (inquit) cùm sit impossi¬
bile, ut talia interficiant, nisi prius cor re¬
frigerent, sanè intro comminuta, extenua¬
taque ingrediantur, necesse est, id quod ex sua
natura praestare nequeunt, quippe quae cras¬
sarum sunt partium, nec facilè moueri pos¬
sunt, nec vt minutim concidantur, pror¬
sumque ferantur, ex sua natura obtinent,
verum adscititiam caliditatem requirunt,
quae in minuta secet, extenuet, atque com¬
minuat, quaeque velut manu ducat, atque in
subtiles partium omnium meatus, deducat.
& capitulo vigesimo, eiusdem libri, dixit,
quamobrem,