141
SECVNDVS. 83
rtrum omnium venenum sit, hunc autem aliunde profi¬
cisci ratus, ergo apud Dioscoridem, & alios boni nomi¬
nis scriptores hydrargiros est idem quod viuum argen¬
tum, apud Plinium non idem, graeci siquidem illud
aquam argenteam nuncupauerunt, ab aquę & colore &
fluuido liquore, latini de ipso motu uiuum appellauerunt,
sibi quoque ipsi non satis hacin re constare uidetur. I den
Plinius cum hydrargirij nomine usus solo inaurari
dicat argentum, satis enim prodidit non diferre illum
à viuo argento, quo utuntur solo fabri, cum aurata va¬
sa reddunt ex meris argentis. eodemmet etiam uteban¬
tur (quis neget) ij, quorum meminit Vitruuius in septi¬
mo: scribit autem fieri viuum argentum ex marmoreis
fragmentis cum id colligunt artifices, postquam resedit
fumùs ignis, uapore suscitatus, & eodem pariter vti
eos quis dubitat? qui non modo ex minio & marmore,
sed ex metallis omnibus eruunt, qua in re superatur etiam
à posteritate vetustas, nunc enim ex omni metallo, nec
difficillime quidem extrahitur siue argentum uiuum, si¬
ue hydrargiron malueris appellare, nec ex metalli modo,
sed ex metallicis rebus complurimis, vt ex eis praestetur
occasio demirationis, quod Galenus vir tantus in literis
tantus in experimentis versatus estimarit hydrargiron
non nasci, sed fieri, eius enim cum de potestate simpli¬
cium medicamentorum verba faceret, ist aec verba
sunt [GR]ὑκ εστὶ τῶν αοονῶν φαικὰκον, ἀλλὰ τῶν σκεναζομενω.[/GR]
Non
F ij