141
84 LIBER
Non est ex ijs pharmacis, quae sua sponte nascuntur, sed
ex ijs, quę conficiuntur Cęterum nec apud Vincentium; neo
apud Albertum, qui primi post gręcos & arrabas inter
doctos viros huiuscemodi rerum fecere mentionem: da¬
tur legere tam numerosa quam nunc est rerum congeries,
cuius usus est apud auri confectores, & argenti Octo enim
si recte numeraui genere post metallorum naturam literis re¬
tulit Albertùs, sal, Atramentum, Alumen, Arsenicum, in quo
conclusit auri pigmentum, quod & maxime debent eo uo¬
cari nomine: scribit enim sic Vitruuius auripigmentum
quod arsenicon gręce dicitur;, foditur ponto, Dioscorides
eius vir seculi non eius id esse bonitatis voluit sed pallidius.
aurei uero coloris, & primae bonitatis quod in Hellespon¬
ti Mysia nasceretur, vno tamen & auripigmenti, & ar¬
senici vocabulo est vsus, quo etiam post Vitruuium vsi sunt
& Celsus, & Plinius, tertium genus quod albùm sit &
arabes, latinique medici, & Albertus retulerùnt, nec defuè¬
runt, qui non album sed medij coloris dixerint, qui si de ipso
voluerunt intelligi, quod prodidit Albertus sensu repellun¬
tur, ne dum auctoritate. Ad haec Marcasitam citat Ni¬
trum tuchiam, quanquam ea non est apud illum opus naturę,
sed artis. Marcasitam uero cognitam prisci adhùc (vt di¬
ctum est) non inueniri nisi ea sit, quam Dioscorides & Ga¬
lenus Pyritem vocauerunt, ferturque acceptam Demo¬
crito inueniri eas & aureo, & argenteo colore, & aereo,
addo & staneo, & plumbeo, tametsi pyritem illi ęream
in