141
86 LIBER
natura rerum esse nunquam audiuerit? illam certè reperi
multis coniecturis sub Cinabri, si vlla est, sub re metal¬
lica reponendam, pondus. ei graue, subniger, cinereusque,
prima fronte color, qui si teratur, permanet: si aduratur,
ruborem ostentat, porro sulphuris, quod est in ea pars ce¬
rulea cum flamma discendit, primum, deinde quod est ui¬
ui argenti prorsus euanescit, reliqua sulphuris pars perti¬
nax est, & flammae contemptrix: si uero mergatur liqui¬
dis consumptriciùm aquarum vaporibus, contra fit. Nam
portio sulphurea magno impetu soluitur in aquam, tan¬
tum abest vt igneo, resistat liquoris resistit autem viui
argenti portio, quae minime absumpta in fundo vasis
candida residet, rem micam narraui, quam, vt conie¬
ctor, non nouit vetustas, quae & si aurum ipsa molie¬
batur ut antea dictum, paucioribus rebus tamen est,
vsa. Praeterea calcinatione (vt Alberti utar ver¬
bis) sublimatione, destilationes caeterisque actionibus
quorum vel nulla prorsus, vel non explicata, priscis auri
confectoribus disciplina multa nostrae tempestatis arti¬
fices moliuntur: eis enim datur eodem auctora elixirim,
quo nomenidem ab Arabicis scriptoribus mutuo per¬
ceptùm, medicinam latini exprimunt, ita penetra¬
ri constat priores metallorum species, vt eas corrum¬
pere queat sic, vt relicta solum communi materia, non
propria resultet artis molimine, metalli diuersa spe¬
cies. Iisdem vasa pertractans artificium tigni posse docet,
quod¬