141
SECVNDVS. 85
in medicaminibus designare videantur, Tuchiam vero
pro Cadmia sunt qui reponendam voluere, vltimo lo¬
co electrùm citauit Albertus, quod tamen si natura
id peperit inter metalla reponendum, si ars eduxerit,
non est, inter ea, quae de speleis profundissimis eruun¬
tur numerandum. At eo sunt numero nunc ea quae
fossores in lucem proferunt ad parandum aurum, vti
vix queas paruo temporis spatio recensere? nam prae¬
ter album illud arsenicum, cui à Chrystallo fecere
nomen & tuchiam, quae tametsi quibusdam etiam grae¬
cis hoc citetur nomine, Cadmia quae dicebatur antiqui¬
tùs multa sunt genera marchesitae, quarum fortè non
meminere, multa quoque calchanti genera vt ante
narratum, ignota priscis, multa etiam sulphuris. Ad¬
de etiam multa talchi genera, multà quoque antimo¬
nij apud antiquos nusquam citati, & si quidam sunt au¬
si sub stibio reponere, nulla (vt puto) siue auctoritate
pręclara, siue valida ratione. Ad haec multa alumi¬
num genera, quae nec voce, nec effectu prodit antiqui¬
tas faciendo tum auro mirum patrocinantia, prodam
nunc literis, quod ante paucos dies experientia didi¬
ci, ostentatam mihi fuisse ferrugineam Cinabarim,
cuius apud antiquos cùm nulla sit mentio ne vsum
quidem fuisse crediderim, cam non inuentam qui¬
dem à me, nec quaesitam affirmo: quis enim inue¬
niet quòd non quaeritur? quis autem quaerat quod in
natura
F iij