485
SOLVTIO
& unius nominis, & ratione accidentium multorum nomi¬
num sic & lapis plura habet nomina. propter sua acciden¬
tia quae tamen omnia sunt nota philosophis solis, cum sit res
ipsorum & non aliorum. Et cum uulgus procedat prouer¬
bialiter, & figuratiue in sermonibus suis, sciticet unum
dicens, & aliud occulte intelligens, ut sapiens uulgus ab in¬
sipienti discernat, quod occultum est, quanto magis haec ars
diuina hoc facere debet praesertim, cum ipsa sit secretum secre¬
torum dei altissimi, & magni, ut dicunt philosophi huius
artis, quemadmodum Aristoteles figuratiue tradidit hoc se¬
cretum Alexandro loquens secum exemplis, enigmatibus et si¬
gnis, timens ne hoc arcanum diuinum deueniret ad pote¬
statem infidelium & arrogantium quos deus indignos iudi¬
cat, & ne ipse Aristoteles esset transgressor diuinae gratiae,
& fraudator coelestis secreti & occultae reuelationis. hac de
causa figuratiue locutus fuit ad Alexandrum in epistola li¬
bri secretorum.
praemissis distinctionibus & declarationibus multis quae non
modicum ualent ad propositae quaestionis elucidatio¬
nem maiorem restat, nunc soluere rationes,
ad contrariam partem quaestionis adductas.
Cum quaestionibus quibusdam in
tercidentibus & notabili¬
bus congruis.
QVONIAM quidem dispositiones prae¬
cedunt, habitus et habilitant ad formas tam
intelligibiles, quàm reales, ideo praemisi¬
mus dispositiones quam plures, per quas po¬
test sapiens amator horum, bene credere,