485
QVIBVS SIMILET VR. 54
leste non mentiris, si terrenum certum refertur etc. Morienus.
Ego ueritatem uobis dico. quòd nihil aliud huius artis ope¬
ratores in errorem detrusit nisi uarietas & nominum mul¬
titudo &c. Dicit Lilium. Nostri lapidis tot sunt no¬
mina, quot sunt res uel rerum uocabula. Et Alphidius.
In hoc opere est parabolarum diuersitas & nominum, &
actionum ut ab imperitis celent & intelligentiae capitibus
aperiant & demonstrent. Et Morienus. Sapientes hu¬
ius artis dispositiones alia de causa non multiplicauerunt nisi
ut sapientes in hoc magisterio instruerent, & insiplentes pe¬
nitus excaecarent
AMPLIVS notandum, quod quamuis nomina huius lapi¬
dis infinita ficta sunt, non est mirandum quoniam hic lapis
orphanus proprio nomine caret, nec proprium nomen aliquod
habere potest, nisi lapis philosophorum, quibus notus solum
modo existit. Ergo cum hoc nomen in ipsius cognitione non
sit sufficiens, attribuerunt ei nomina aliarum rerum omnium,
ut per tales similitudines sapientes deuenire possint in cognitio¬
nem ipsius. Propterea ergo omnia eius nomina uerà sunt apud
philosophos & nota solum eis, quia intelligunt, quid signifi¬
cant. Quamuis enim materia ex qua fit lapis sit tantum una,
et ipse lapis tantum unus, tamen secundum diuersos colores & ua¬
rietates quae in decoctione apparet et ortu eius et coniunctio¬
ne in magisterio diuersa nomina imponunt ad beneplacitum.
Similiter uulgus hoc idem facit, quia imponit nomina diuer¬
sa uni rei per diuersas formas accidentales, Nam ex auro et
argento fit anulus, ciphus, armilla, nummus, corona, &
tamen omnia suut aurum & argentum. Similiter & in alijs
metallis & in cera & ligno argilla & uitro quae tamen om¬
nia secundum materiam, & formam naturalem sunt idem