223
160
De Auro
celeberrimo non iniuria assentiris, sed euitan¬
do Carybdim, in Scyllam profectò incidisti.
negas uenenositatem inesse Auro propter Hy¬
drargyrum, & esse noxium ob aeris mixtionem,
non vereris asserere? D. quid ni? A. Bra¬
sauolus quidem excusationem quadantenùs
meretur, sed tu duplici poena indigeres. ipse
enim fuit a Galeno persuasus, qui quarto de
simplicium medicamentorum facultatibus
decimonono, in numero mixtorum erosione
interimentium, Hydrargyrum reponit. &
tu qui à Galeno medicamenti soluentis uicis¬
situdine dari aes pro comperto habes, dicere
audes, quod sit ita noxium, vt Aurum ab ip¬
so uenenosam adipiscatur facultatem? D.
sed tu Achryuasme duplici nomine redarguen¬
dus es, quare, & duplicem talionis poenam
sanè mereris. primò, quia ignoras habere aes
venenosam potestatem, secundò quia te prae¬
terit ab innocua re, quandoque rem nocuam
procreari. A. vtrumque penitus denegatur.
D. nota igitur quò ad primum Galeni uer¬
ba