223
161
Dialogus Tertius.
ba decimoquarto meth. vigesimo, neque enim
(ait) absolutè si adstringere incipientem fleg¬
monem est opus, quodlibet adstringens in ijs
quae deuoranda sunt, adhibemus, sed ea qui¬
bus nulla corruptrix admista vis est. nam
Chalcanthus inter praecipua, adstringit, sicut
etiam Mysi, & Sori & Chalcitis, & Di¬
phryges, & Aes vstum, & squama eius, &
Flos; verum haec medicamenta deuorata, no¬
xia sunt. A. si igitur aes, ut dicis, venenosum
esset, qua ratione ipsemet Galenus tertio, de
simplicium medicamentorum facultatibus
decimoquinto, & aes vstum, & squammam,
in numero medicamentorum soluentium re¬
poneret? Dioscorides etiam quonam pacto
pro educenda aqua, ipsis vteretur? D. quid
ni? non ne medicamenta soluentia secundum
te venenosa sunt? A. & quomodo veneno¬
sa? non ne semper occiderent homines? D.
veh Achryuasme, terminos distinguere ne¬
scis? nonne ea differentia tibi innotuit, quae
inter medicamenta venenosa, et deleteria est?
audi
Y