223
162
De Auro
audi Galenum in sextum de morbis vulga¬
ribus comm. 6. aph. 5. vbi ad verbum dixit,
verum fortasse quis existimauerit, & pur¬
gantium medicamentorum materiam, inter
mortifera esse censendam, nam & hac vltra¬
modum exhibita, nos interficiunt. id si con¬
cesserimus consequens erit etiam, vt Alexi¬
pharmaca, & Theriacam, in mortiferis
enumeremus; quandoquidem, & haec nos per¬
dere possint, nisi quis ex ipsis omnino ualde
parum assumpserit. verum ea de causa mihi
plura medicamenta non vocare mortifera
Medici uidentur, quòd ipsorum temporibus,
quibusdam utilitas necessaria sit. ea uerò ap¬
pellare deleteria. idest pernitiosa, quae nullo
vnquam tempore neque aegrotis hominibus,
neque ualentibus, opem ferùnt. neque enim
Aconitum, neque Argentum viuum, neque
argenti spuma, neque Marinus Lepus in cor¬
pus accepta, ullum nobis afferunt emolumen¬
tum, quemadmodum & alia pleraque, de qui¬
bus & illis in commentarijs actum est, ubi de
iuuan¬