141
TERTIVS. 105
atque vnum ex bis qui viderunt cum alloquerer, ab eo
audiut sęquidem diligenter connuersionem inspexisse rei,
colorisque cinerei fuisse. medicinam, qua confecta est
transmutatiò. Venio ad ea, quae nostris oculis citra ue¬
lamen patuere, viuit ad hanc diem vir mihi notus &
amicus, qui plus sexagies suis manibus ex rebus me¬
tallicis aurum & argentum confecit me pręsente, nec
vna tantum via, sed multis id est assequutus: vidi etiam
in confectione aquae metallicae, in qua nec argentum
nec aurum, nec item sulphur, aut hydrargiron auri prin¬
cipia ponerentur ex insperato argentum, simul & au¬
rum generatum fuisse; sed non ea quantitate vt frequen¬
tari posset, minus enim lucrum quam impensa: vidi quò¬
que, vt inter operis initia prodidi; saepenumero & ar¬
gentum & aurum propigni, seorsumque illorum effusa
grana & in argentò non parum auri delituisse: vidi aqua¬
rum vi ex aere argentum minimum tamen extrahi. At¬
que vna hęc est, vt ante diximus, auri, argentique fa¬
ciendi ratio, sed non multum extimanda, cum ex imper¬
fectioribus metallis id, quod inest perfectorum eruit, cum
vero non ex metallis, sed metallicis rebus fit aurum, ma¬
ior aliquanto paratur vtilitas: sed rem hanc vt veram
ita variam saepenumero contingit experiri, est alius
vt existimo inter viuos adhuc, neque enim constant
illum inter eos versari desijsse, cui quoties libuerit
suis ex furnulis promitur aurum, parua impensa,
paucis¬