141
106 LIBER
paucisque diebus, quod pro auro purissimo vendit pu¬
blicis in officinis, artis & naturę beneficio magis inuita
tus quàm egestate, quippe cui satis amplę: sint opes, am¬
plissimę vero artis industria. Viuit ad hunc temporis
articulum nisi paruo antea diem obierit interuallo vir
cui non desunt opes ad tolerandam personae seminobilis
conditionem cuius manibus aes uidi conuersum in argen¬
tum, & aurum quodam succo, siue herba, siue fructi¬
cis, & igne praepotenti vim suam in id metallum adi¬
gente. Non desinam referrè, quod mihi narrauit
inops quidam se se per quietem assequutum, atque ope¬
re mox idem comprobauit is dum anxius esset animi, nec
satis intelligeret quo se uerteret pro tolleranda fame
praemebatur enim annonae caritate maxima, praeme¬
batur aere alieno, praemebatur ingenti numero filio¬
rum, se se tradidit sopori, conspexitque caelitem
quendam catalogo sanctorum adscriptum, qui faciendi
auri artem per enigmata docuit, deinde aquam subindi¬
cauit, qua vteretur ad aurum conficiendum, ea ille
usus aurum fecit, primum ex se se, non tamen magni
ponderis, sed talis tum vt inde parauerit uictum fami¬
liae, ex ferro quoque bis aurum fecit, ex auripigmento.
ter, uel quater, & asperimento mihi fecit manifestum,
auriferam artem non uanam esse, sed veram, ea de cau¬
sa enigmata ipse paulo post animi gratia, exametris ver¬
sibus exaraui, quorum nonnulla citaui supra, proemium
que