141
TERTIVS. 107
que & epilogum adposui, ubi de eo, qui sit vere diues
ipsis carminibus etiam disserui. Vidi alium qui duobus
modis in verum argentum, cui mixtum erat aurum ver¬
teret, viuum argentum, vidi ex cinabari quibusdam
adiectis rebus excluso & argento, & auro simul au¬
rum fieri, simul argentum, vidi ex mera cinaba¬
ri olei cuiusdam simplicis admixtione aurum & argen¬
tum sed parui momenti, uidi saepe hydrargiron, & qui
erat ex plumbo & aere detractus, & in argentum, & in
aurum transformari, Demum superioribus diebus & ocu¬
lis hausi, & contrectaui manibus aurum quod me inspe¬
ctante factum fuit ex argento trium circiter horarum
spacio nulla prius argenti facta uel in viuum argentum,
vel in aquàm conuersione, hoc est in primam metallo¬
rum materiam, vt hinc ipsa reuincantur esperientia,
qui cum artem transmutandi metalli defendant,
eos tamen calumnientur, qui contendunt
id posse fieri, nisi prius ad mate¬
riam metallis communem
redigatur id metalli,
quòd transmu¬
tatur.
Com¬