223
168
De Auro
nem comperire cupis. Caue igitur credas,
quòd Vulgare Aurum quicquam sanitati
proficiat, porrò inter mortua corpora debet
annumerari, et nisi a Chimia suscitetur, nihil
agere natum fuerit. quinimo, & si Vulgare
Aurum per artem illam sub potabili forma
reducatur, Vulgare etiam nuncupari potest,
si adhuc Spagirica industria denuò conden¬
sari poterit. idcirco pro sanitatis tutela,
potabile disquire Aurum, quòd in Vulgare
amplius conuerti non possit. A. ò quàm
citò Spagiricorum dogmata innotuere, un¬
de summo afficior gaudio, quod absque la¬
bore Chimiae artis quàmplurima, sim ade¬
ptus. D. heus Achryuasme, quid amplius
vis à me sciscitari? A. hoc tantum, sci¬
licet, an Priscos scriptores, ita stolidos fuis¬
se censes, vt Salamandram de qua nunc
mentionem feci, extinguere ignem re vera
fuerint arbitrati? D. & Iuniores illis, non
ne veritati huiusmodi contradicendo, impu¬
dentiae criminari potius debent? A. cur
istos