223
169
Dialogus Tertius.
istos culpandos esse proponis, si in igne Sa¬
lamandra exuritur? D. Salamandram
sibi notam, in cinerem verti facilè concedi¬
tur, sed veteribus cognitas Salamandras,
ab igne consumi non est asserendum. A.
multae igitur secundum te Salamandrae sunt?
D. maxime. A. & quae? D. ignis pri¬
ma, secunda Terrae, Tertia vero quae apud
vos reperitur, & ferè aquae dicitur, cum
ratione temperamenti, tum quia magnis
imbribus tantùm prouenit. haec autem, Pli¬
nio, Galeno, Alberto ac Neotericis omnibus
nota fuit, & eius historiam rectè sunt asse¬
quuti. at quae terrae esse censetur, animal non
est, sed vel fossilis lapis, vel vena quaedam,
vel lanugo, ac pluma, tot habens descriptio¬
nes, quot species eius, Amiantus videlicet,
Abeston, Iscustos, Salamandraque perhiben¬
tur. de Amianto lapide quidem, Dioscori¬
des quinto libro cap. 113. & Plinius lib. 36.
cap. 19. verba faciunt. de Abesto verò, &
Iscusto, Albertus secundo mineralium, per¬
tractat,
Z