141
110. LIBER
auctor est, proinde vituperatores discant reprehendi ab
Aristotele qui paucis inspectis ferunt sententiam: Di¬
scant apud iure consultos improbari vt inciuiles qui iudi¬
cant tota lege non perspecta: Discant vehementer dam¬
nari ab Annęo, & irrideri Claudium Caesarem qui li¬
tes dirrimeret vna partè tantum audita; & saepe neu¬
tra: subinde condiscant fieri quidem aurum posse per ex¬
perientiam sine subtiliorum cognitione litterarum: sed
esse non posse consumatum numeris omnibus artis chae¬
micae professorem, qui naturalem philosophiam pro¬
non percaluerit, & ad sensus experimenta deduxe
rit ea, quorum vaga consideratione torquentur plurimi,
ea inquam tractata saepe firmata, nunquam beneficio¬
tamen experimentorum sepenumerò comperta. Cur phi¬
losophi nomen adscribam ei, qui philosophicae ausculta¬
tionis quosdam libros viderit, sed herbarum, fructi¬
cum, metallorum, lapidùm, illorumque potestatis &
commistionis, & conuersionis fuerit prorsus ignarus.
Iustius ei competet appellatio philosophi, qui res pri¬
mum naturae generatim nouerit, deindè per partes sub¬
lunarium, subterrenorumque germinum vires per¬
caluerit? vt hinc rerum inferiorum concordiam, & li¬
tem, subindeque generationem, interitumque mente
percipiat: conscendatque in admirationem diuinae ma¬
iestatis, quae homini non solum donarit, vt res abditas,
& in uisceribus terrae conclusas agnoscat, sed eas etiam
domi