223
173
Dialogus Tertius.
forsan antiqui cremabant filios? mihi olim
ni fallor, relatum fuit, quod in simulacro¬
rum quorundam honorem, filios duntaxat
per ignem traducebant, nec vsque ad mor¬
tem incendio conflagrabant. D. scriptu¬
ram consule sacram, & videbis, an veri¬
tatem pronuncio, duo enim erant sacrifi¬
candi modi, alter (vt ais) alter verò, vt
ego tibi asserui. A. quonam loco scriptu¬
ra sacra de duobus his modis egit? D. pri¬
mus modus, ex capitulo vigesimo, Leuiti¬
ci libri colligitur; siquis dederit (inquit) de
semine suo, Idolo Moloch, morte moriatur,
populus terrae lapidabunt eum. de eodem
etiam, Deuteronomio capitulo decimoocta¬
uo, verba fecit, ibi, Nec inueniatur in te,
qui lustret filium suum, aut filiam ducens
per ignem. Secundus verò modus, in eodem
Deuteronomio capitulo duodecimo, enarra¬
tur, cum inquit, Non facies similiter Do¬
mino Deo tuo, omnes enim abominationes,
quas auersatur Dominus, fecerunt Dijs suis,
offe¬