223
174
De Auro
offerentes filios, & filias, & comburentes
igni. A. his tamen non obstantibus, in sup¬
ponenda ignis Salamandra, valdè sum an¬
ceps, praesertim, quia Plinius silentio eam
inuoluit. D. dic potius quod ipsam 29. li¬
bro, capitulo quarto, negare videtur. dùm
enim Salamandrae Neotericorum venena
describit, subiungit, ex ipsis quae Magi tra¬
dunt contra incendia, quoniam ignes sola
animalium extinguat, si forent vera, iam
esset experta Roma. sed Plinius vir bonus
fuit, & si hoc in mundo adhuc existeret
maiora etiam proculdubio crederet. non ne
fuisse homines nonnullos, qui suaptè natu-
ra igne persistebant, ipsemet scripsit? non
ne Regis quandam particulam ardenti igne
indomitam extitisse, litteris mandauit? sed
quid amplius? nonne mirandum Cineris
pro vero supponit? A. quonam libro quod
primò recensuisti, pertractat? D. septimo
suo libro capitulo secundo, cum dixit, Haud
procul Vrbe Roma, in Faliscorum agro fa¬
milia