329
292 DE CVRANDIS MORBI
catis per se pultibus panno lineo oblitis, vel
tantillum ex vini spiritu nequeat expirare. Quo
peracto habeatur ahenum aqua plus semiple¬
num, in quo sic aptetur amphora dicta, vt in
aheni fundo sedeat, capiteque promineat ex¬
tra aquam sesquipalmo ad minus. Postmodum
sub aheno accendatur ignis, idque sensim, vt
aqua paulisper bulliat. Hoc artificio fiet, vt her
barum & vini vires permisceantur, absque de¬
perditione antiquorum & modernorum insci
tia, decoctiones, quae fiunt vasis apertis, inuali¬
dae sunt, quòd facultates omnes decoctorum
euanescant, & nil nisi foeculentum, insipidum,
& inane quid remaneat aegris nociuum potius
quam proficuum aut vtile. Destillatio pari¬
formiter baccarum Iuniperi, cuius mentio fa¬
cta est in superioribus, ad hunc modum intelli¬
genda. Postquam vnacum herbis contusae fue¬
rint, & in vase cupreo stannato intrinsecus, (si¬
mili quo solent vti, qui ardentibus aquis de vi
no destillandis operam nauant,) conditae sunt.
Commissuris omnibus optimè curatis, rostro
galeae vasis, canalis oblongus aptetur, qui per
ras ligneum satis magnum, & aqua frigida ple¬
num, transeat: per medium (refrigeratorium vo¬
cant) ad extremitatem canalis prominentem
è vase refrigerante, adaptetur vas vitreum, quod
liquorem promanantem recipiat. In eo rece¬
ptorio cernitur phlegma, cum oleo superna¬
tante. His vtere iuxta medicinae verum ordi¬
nem. Vt praeparationum istiusmodi notitiam
dilucidiorem assequi lectores valeant, opere
pretium