329
LIBER PRIMVS.
293
pretium erit hunc apponere nonnulla quae de
simplicibus corporibus, & mixtis medicamen¬
tis ex simplicibus compositis, ignorare nemo
verè Chirurgus debet.
Naturale corpus omne simplicis, duplum
existit, purum, & impurum: hoc abijciendum
à separatione, doctiorum caetus physicorum
censuit. Illo vero reseruato in animae cuiusque
simplicis vehiculum, siue retinaculum, vt ita lo¬
quar. Eiusmodi separationem, docta spagiri¬
corum schola, pręparationem vocat: eamque
sub quadruplici magisterio, simplicium adapta¬
tionem ponunt. Nonnulla simplicia neutrum
corpus amittere volunt, sed in vtroque praepa¬
rari. Quędam in alienum corpus imbui permi¬
scerique desiderant, in quo longè plus quam
in proprio operantur. Alia quidem, à suo statu
non remota, vel in eo permanentia, nihil pror¬
sum operantur, at purificata sunt efficacissima.
Reliqua verò per corruptionem separari cum¬
piunt ab altero corporum, impuriore videli¬
cet, puriore tamen retento. Simplicia suum cor¬
pus retinere volentia, coquuntur duplici vase,
scilicet amphora vel cantharo stanneo, nec¬
non aheno vt supra. Simili ratione de his, quo¬
rum animę cum alijs permiscendae sunt, intelli¬
gendum erit. Alia tunduntur, & succus eorum
expressus, vel coquitur, vel destillatur, &c.
Corpus recipiens animas aliorum, potissi¬
mum & pręstantissimum, est vinum, pro potio
nibus.
Chyrurgiae magnae partis lib. ij. cap. ij.
Vndi¬