233
ARGYR. ETCHRYSOP.
119
"Tunc mentis diuinae homines oraculo caeca
Voluentes animo ancipiti, vix tempore longo
Experti multa & non paruis sumptibùs, illam
Inuenere artem, qua non ars dignior vlla est,
Fingendi lapidem aethereum, que scire prophanis
Haud quaquam licet, &frustra plebs improba
quaerit.
Quem qui habet, ille potest vbi ubi habitare
decenter,
Nec fortunae iram metuit, nec bracchia furum.
Sed. tanto paucos dignantur munere diui."
Videbor forsitan plura: dixisse,
quàm quae ad quaestionis propositae.
An sit ars: necessaria fuissent. Ve¬
rùm adeò connexae sunt quaestiones.
vt, an esset arsi, confirmari non potue¬
rit, quin simul demonstretur, quomo¬
do esset: Tùm verò quod his, quae di¬
cta sunt, velut armis ex penu naturae
depromtis, argumentorum Erasti aciem
oppugnare propero.
Nunc igitur Eraste ad te me con¬
uerto, nunc mihi tecum commi¬
nus congrediendum est, & ratio
nibus physicis opinio tua in re, cu¬
ius ignarus es, funditùs euertere. Sed
quoniam in omnibus ordo necessarius
est, imò instructa vtrinque acie, qui
H iiij
Vltima
Apolo¬
giae pars.
confuta¬
tio argu¬
mento¬
rum Era¬
sti.