233
Ordo in
refellen¬
dis argu¬
mentis
Erasti.
APOLOGIA
120
dimicaturi sunt, plerunque ex ordine
opportunè constituto victoriam re¬
ferre solent: sic quem prosternendis
argumentis tuis ordinem seruaturus
sim, dicam. In primis conuiciis, iniu¬
riis & maledictis, quibus Argyropoeie
& Chrysopoeiae studiosos insectaris
passim, cùm nihil aliud praestare pos¬
sis, nullùm à me responsum acceptu¬
rus es. Nihil enim haec ad veritatis co¬
gnitionem pertinent, hęc modestum &
grauem virum minimè decent, quem
opinioni suae contradicentes, demon¬
strationum vi & robore conuincere
oportet, non vetularum petulantium
more acclamare; & furentium homi¬
num ritu excandescere. Sanè in mul¬
tis, quae tu proponis, in tuam me iturum
sententiam audies, quod fundamentis
demonstrationum naturalium inni¬
tantur. Sed vt omnia magis aperta
fiant, opportunum esse putaui, si, quem
ante in confirmatione Apologię con¬
tinuata orationis serie stylum seruaui,
in refellendis, quae aduersus eandem
afferuntur ab Erasto argumentis, post¬
hac