233
De natu¬
ra metal¬
lorum in
visceri¬
bus ter¬
rae.
APOLOGIA
122
tatis aut ponderis in iis contineatur, &
quid deiis, quae à me in contrarium
aduersus ea afferuntur, statuendum situ,
certò cognoscetur. Sed antequam ad
profligandam Argyropoeiam & Chry¬
sopoeiam accedis, de natura metallo¬
rum, vti in visceribus terrae sua sponte
& natura concreuere, disputas, & Ari¬
stotelem de materia eorundem disse¬
rentem tueris aduersus Georgium
gricolam & caeteros. Quae autem Ari¬
stotelis & caeterorum essent opinio¬
nes, supra attigi. Ex his quae verior sit,
certi aliquid pronunciare non ausim:
Sed sit ita, vt vis, & concedatur opi¬
nioni Aristotelis potius fauendum.
Nihil tamen ad quaestionem proposi¬
tam pertinet, an sit Argyropoeia aut
Chrysopoeia ars vera, quae materiam
ex qua proximè in mineris metalla
riuntur, non inquirit. Sed illi aliam ma¬
teriam argento & auro proximam
naturae liberalitas obtulit, cuius mi¬
stionem imperfectam perficere possit
causa efficiens, vt ex superioribus, quę
dicta sunt, manifestum est. Prosequeris
de