233
ARGYR. ET CHRYSOP.
123
de natura metallorum disserens, ipsa
esse specie differentiam, & ductilia es¬
se, neque argentum viuum metallum es¬
se profiteris. Ego quoque in hoc tecum
consentire. Sed quam praecipuam me¬
tallo differentiam assignas, quod sit
ductile, hanc ego communem omni¬
bus metallis assero, vt ab argentò viuo
& aliis corporibus discernatur. Sed
quod esse ductile sit differentia speci¬
fica, nego, Specificae enim rerum diffe¬
rentiè nobis ignotę sunt, & loco diffe¬
rentiarum propriis, vtimur. Neque
quod sint ductilia metalla à seipsis dif¬
ferunt, sed quod perfectè magis aut
minùs mista sint, & quod alia igni exu¬
rantur, aut in partes essentiales distra¬
hantur, alia minimè, vt argentum &
aurum. Coarguis deinde chemicos,
qui vnicam tantùm metallorum speciem
solis accidentibus differentem posuere.
Tibi etiam in hoc, non illis adhaereo.
num quodque enim metallum speciem
& formam propriam obtinet, per quam
ab alia differt, & ab eadem nomen ha¬
bet. Iam ad argumenta tua progre¬
diendum, eorúmque dissolutionem, vt