141
TERTIVS. 129
num esse periculi. Quandoquidem nec malagmata pro¬
sunt semper quę profutura scripsit antiquitas, neque sim¬
plicicia medicamenta praestant semper, quae policentur:
Neque medicorum etiam colegia ne non moriatur eger,
cui adsistunt semper effecere, tamet si sanitatem sepe spopon¬
derint. Adde paucorum esse sublimem illum apicem facien¬
di auri magna pondera parua cum impensa. Nam peculia¬
ri Dei donò rarissimis id est concessum, ut propterea pluri¬
mum intersit, multum conficias auri, multo cum lucro. Nam
parum fecisse quid refert? Ad solam speculationem id tan¬
tum pertinet ut agnoscatur id esse uerum, quod inter se
metalla uertuntur. Ad diuitias nihil & magnarum rerum
effectus, etiam si sexcentis queas modis aurum parare:
sunt. enim qui uix possunt impensas tolerare, sunt qui sen¬
serint detrimenta, sunt qui statum non habeant, &
fixum ordinem; sed uarium, vt hinc dissoluere facile
possis quęstionem vulgi sciscitantis identidem. Cur egeant
sepenumero, qui aurum se se facere posse non diffiten¬
tur, in promptu solutio. Aut enim parùm conficiunt,
auri, aut si multum, plurimis cum impensis, aut va¬
riant experimenta sic vti quòd saepe contingit id perpe¬
tuo tenore non respondeat. Aut metus immaniorum Princi¬
pum & auatissimorum perturbat, aut locus aptis deest, aut
societas & famulitium non adest. Vt omittam leuem mul¬
torum & ineptam credulitatem cum imperitia coniunctam, &
fraudolentorum artificum nequitiam uersipellem, quibus rebus
etiam