141
128 LIBER
Nec post hac regis phrygij miraberis aurum."
Proinde non inutiliter, quod ante dixi repetam, neque
enim doceri satis possunt ignari, nec peruicaces superfluo
commoneri. Non inutiliter inquam repetam non posse hinc
artis uituperatores sarcire calumniam. Nam queadmodum
nec agricolationi, nec medicinę prudens obnunciaueris
ob ammissum prouentum agri, & ob id quod egri mo¬
riantur, cum non ab arte solum, sed à natura & à diuino
decreto praecipuis causis id planè dependerit, sic nec ab
auro & argentò faciendo abhorueris ob effectus interdum
irritos, aut minus uberes. Artis enim praecepta non ęter¬
na sunt, nec omnibus firmata numeris. Cur igitur ne¬
cessariam primaeuamque artem agricolendi cum inanis
est quandoque reditus non calumniaris? nec reijcis uti¬
lem non minus quam veterem medendi corperibus huma¬
nis, facultatem, cum non prodest? Nempe quod noris fru¬
strari diuersis ex causis promissis ab illis effectus fre¬
quenter posse, docta & fortassis ab ipsarum artium
scriptore Cornelio. Vt enim aif alimenta sanis, cor¬
poribus agricoltura, sic sanitatem aegris midicina,
promittit. Non praestari inquit alimenta, nec sanita¬
tem, sed promitti prudentissime id quidem ob effectus
interdum irritos, non secus policetur chemicae professor
artis aurum & argentum. An confidentior ipse in auro
faciendo fuerit quam Hippocrates in reducenda prospe¬
ra ualetudine, cuius est sententia, experimentum ple¬
num