233
Perfecta
dicuntur
metalla
propter
mistio¬
nem non
propter
formam.
APOLOGIA
126
tectum est, si formam spectemus, quod
per eam vnumquodque constet, sin
mistionem, aliud perfectum, aliud im¬
perfectum. Quod enim imperfectè
mistum est, imperfectum dici potest,
vt ignobiliora metalla, quae quòd mi¬
nùs mista sint; igne dissoluuntur: Ar¬
gentum & aurum, quòd indissolubilia
int ab igne, praesertim aurum, perfecta
dicuntur. Sic Aristoteles cruditatem,
imperfectionem, concoctionem, per¬
fectionem appellauit, libro Meteoro¬
logicorum quarto, & tamen quae ad
maturitatem nondum peruenerunt,
formam habent: substantialem, quà
constant & perfecta sunt, vt vuae im¬
maturae. Neque propterea velim cum
quibusdam opinari, metalla: reliquam
esse quaedam rudimenta auri, sicut in
vuis immaturis dici potest. In his enim
vis insita efficiens nondum motum
suum perfecit: in illis scilicet metallis,
cùm frigore densata fuerit materia in
speciem metalli, motum suum peregit
natura. Non igitur falsum est funda¬
mentum. in Argypoeia & Chryso¬
poeia.