317
PARACELSI DICTIONARIVM.
Laudanum, & non ladanum, est medicina Paracelsi ex auro, co¬
rallis, vnionibus, etc. composita. Est etiam materia perlata.
Lapis, pro fixo quouis accipitur.
Lapis Philosophorum, est virtus intensissima, & velut incentrum
arte eo: retata, quae distensa tincturam exhibet absque numero, de
quo satis.
Lapsus demotinus, est correptio repentina mortefacta, pericu¬
losior apoplectico.
Laterium, est lixiuium, vel capitellum.
Lato, cuprum est aureo colore tinctum calaminari lapide, quod
ab idiotis physicis electrum dicitur: componitur ex vnico metallo,
cum electrum sit ex pluribus. Calaminaris metallum non, at mi¬
ralis materia perfectionem non assecuta, & cacominerale corpus
existit, metallum destruens potiùs quàm emendans, et si adaugeat,
nam ex ductili friabile reddit. Verum electrum à natura sola com¬
positum reperitur ex auro & argento nullo pretio persoluendum
ob admirandas in eo virtutes.
Laudina, est angelica.
Laxa chimolea, est sal adnascens lapidibus, vide supra de anathro¬
ne, & infrade vsnea lapidea.
Laxatiua, sunt medicamina sursum atque deorsum expurgan¬
tia.
Leffa, dicitur praedestinatio herbarum.
Leffas, est occultus & bulliens terrae vapor, per quem herbae &
plantae crescunt.
Lephante, siue lephantes, est prima tartari species, vel bolus me¬
dium tenens inter lapides & lutum.
Lemures, sunt spiritus elementi aëris, quamquam Ethnici vm¬
bras & manes defunctorum interpretati sint.
Lithargyrium Paracelso, est spuma mercurij, vulgò autem ar¬
genti, sed plumbi potiùs argentum repurgantis, eiusdem farinę ha¬
Ll betur