317
PARACELSI DICTLONARIVM.
betur aureum, eodem artificio vtrunque paratur inter purgandum
quae dicta sunt metalla.
Lithargius, est inuestigator minerarum, qui pariter eas inue¬
nit.
Limbus Paracelso, est magnus & vniuersus mundus, seme &
prima hominis materia. Estetiam coelum & terra, superior, & inferior
sphera cum elementis quatuor, & quaecunque his comprehenduntur.
Liquor aquilegius, est vinum destillatum.
Liquor essentialis, est quià membris interioribus attrahitur, ac
in carnem & sanguinem transmutatur.
Liquor mercuri, est balsamus rerum, in quo latetac consistit
mnis vis curationis, & persanandi virtus. Eiusmodi mercurius est
vehementissimus in tereniabin, & in nostoch.
Liquor mumiae, dicitur adeps humanus.
Liquor cum adiectione rei cuius est, oleum est eius, vt liquor te¬
rebinthinae est eius oleum.
Liquor mumiae de gummi, est oleum gummi.
Liquidum de resoluto, est quod ex sua natura liquidum cu¬
Liquor herbarum, fit ex herbis contusis cum tota subitantia vi¬
tro conclusis, & in balneo maris diebus aliquot coctis, succo postmo¬
dum colato per pannum, calore cinerum, spissitudinem mellis acquirit.
Liquor salis, est balsamus naturae quo sustentatur corpus ne pu¬
trescat.
Locustae, sunt ramorum in arboribus extremitates adhuc recen¬
tes atque tenerae, quibus diuum Iohannes vsum esse pro cibo scribit Para¬
celsus, & non venenatis illis animantibus volucribus, vt hactenus
interpretati sunt Theologi. Certè mirum videretur, si quis tam au¬
sterus, vt vino animalculo cum melle vesceretur in deserto, vbi tan¬
ta arborum copia longè saniores cum syluestri melle pręberet escas.
Lorindt, est aquarum commotio cum concentus resonantia,
mutationis indicium, vt alterationis in firmamento cometa.
Lorcha