485
SOLVTIO
formam substantialem, secundum quod exigit illa species,
ideo uidemus in generatione ouorum esse quendam terminum
motus in acquisitionem suae formae substantialis, qua sic per¬
manent, sed quia sunt ordinata à natura non sic permanere
sub illa forma, sed ad generationem Auis proprie, ubi fit
acquisitio substantialis formae ultimae, ideo dicentur esse imperfe¬
cta sub forma ouis quamuis permanent: perfecta aut, cum fue¬
rit perfecta generatio Auis, perfecta, cum ibi sit finis ultimus.
Similiter & de seminibus plantarum hoc idem patet, unde
philosophus in libro de morte & uita dicit, quòd accidit im¬
perfectis mors & corruptio, sicut ouis & seminibus planta¬
rum sed assimilatim quidem & aliomodo quàm animalibus,
ita quod dicit haec imperfecta respectu finis, ad quem ulti¬
mo ordinantur. Omnia enim principia & elementa, ex qui¬
bus fit aliquod, & omnia inter media siue simplicia siue mi¬
xta, in quibus est aliquis terminus motus, habent formam suam
substantialem perficientem in specie in qua sunt, scilicet in rela¬
tione ad ultimam formam ad quam ordinantur, habet eas im¬
perfectas, in quibus autem non est terminus stans sed conti¬
nuus, manet forma substantialis prima, quousque forma
substantialis ultima introducatur, quamuis formae accidenta¬
les plures superueniant, & uarientur. Ex quibus uerbis pa¬
tet, quomodo stagnum, plumbum, aes & ferrum sunt perfecta
in sua specie, & quomodo non & quomodo nobilia & igno¬
bilia. Eodemmon in artificialibus inducendo hoc idem esse patet.
Hanc autem multiplicitatem metallorum fecit natura propter
finem non à casu sed ad commoditatem humanae naturae, di¬
uersa enim opera facit ars ex aliquo illorum & ipsorum mi¬
xtione, quae ex auro uel argento facere non posset. Sed
aliae res quae non ordinantur à natura ad formam aliam