485
RATIONVM. 62
supra naturam consistit &c. Nec apud quenquam sapientum
haesitandum existimo, si hic lapis unus existens habeat has ope¬
rationes oppositas, quoniam si recte considerauerit, causas
duriciei metallorum, & molliciei & causas fusionis & impe¬
dimentum fusionis, & causas citae fusionis & tardae, &
causas fusionis cum ignitione, & sine ignitione. Et causas
fixionis, id est, perseuerantiae ad pugnam ignis, & uolati¬
litatis in fumum ab igne. Et causas perfectionis metallorum
& corruptionis, & causas diminutionis & superfluitatis in
ipsis, cognoscet statim quòd possibile est quod dictum est. Et
ex qua re quibus rebus efficitur lapis ipsa. Posteae particula¬
riter tractabitur, hoc autem scire oportet & hic praesuppo¬
nitur.
Solutio rationis. XV.
AD decimamquintam rationem. Ex nunc dictis &
post dicendis patet solutio.
Solutio rationis. XVI.
AD decimumsextum argumentum quando dicunt.
Metalla omnia perfecta esse in sua specie per suam formam
substantialem, propterea quia sic permanent in natura etc.
Dicimus quòd res quae permanent in natura sic se habent si¬
cut dicunt. Sed aduertendum quòd quaedam sunt res quae
permanent in natura in sua specie quae perficiuntur, quoquo
modo per suam formam substantialem, ad quam est quidam
terminus motus, sed quaedam ordinantur ad aliam substan¬
tialem formam ultimam, omnino complentem & perficien¬
tem post illam, ideo dicentur esse imperfecta, donec sub illa
forma prima permanent in relatione ad ultimam. St au¬
tem non referantur ad hanc ultimam formam, sed solum in
se considerentur, ipsa sunt perfecta in illa specie per illam suam