233
ARGYR.ET CHRYSOP.
135
pus naturale materia & forma con¬
stans, quod ex omni materia in cine¬
rem versa vi ignis conflatur, quod
nusquam natura sola efficere potuis¬
set, nisi ab eiusdem causis naturalibus
ars materiam pręparasset. Quod igi¬
tur ais, naturam solam efficere, quę ars
efficere non possit, si de causa effi¬
ciente praecipua intelligas, facile ti¬
bi concedam: si de causa adiutri¬
ce, minimè. Praecipuè verò in his,
quae solam mistionis rationem & no¬
men obtinent, vt fusilibus & liquidis,
quae igne miscentur.
Quartum Argumentum.
Quod imperfectum inchoatum¬
que est, in specie nulla reperi¬
tur.
Atqui vnumquodque metallum
sua specie est perfectum. Ergo,
Metalla reliqua dici imperfecta
aut inchoata non possunt, vt in ar¬
gentum aut aurum mutari pos¬
sint.
I iiij
IV.