485
RATIONVM PHILOSOPHI. 64
gnitionem rerum per formas suas, nec unquam erit aliquis,
quia non subiacent sensibus nostris, & hanc sententiam osten¬
dit philosophus quarto meteororum dicens. Quod enim
facit operationes oculi est oculus, quòd uero non, non est ocu¬
lus, ideo oculus lapideus uel caereus, quia non facit operatio¬
nes oculi non dicitur oculus sed imago oculi, & serra lignea
non dicitur serra, sed imago serrae & similitudo &c. Dico
tamen quòd inter caetera mixta, forma solius auri & lapidis
philosophorum uidetur proprie nota propter perfectam noti¬
tiam, seu cognitionem materiae propinquae quae subiacere po¬
test accidentibus & oculis nostris, quae si subiacere non posset
ignota esset, & inoperabilis, sicut in alijs mixtis. Aliorum
autem metallorum non est necesse, ut formas cognoscamus
sed sufficit quòd ea cognoscamus esse in semita perfectionis ad
aurum per proprietates & accidentia in materia propinqua
prima & posse formari forma auri. Qui ignorat formam,
in sua materia, ignorat possibilitatem transmutationis eius,
ergo & iudicium, quamuis iudicium sumatur, ab acciden¬
tibus & proprietatibus post ipsorum cognitionem. Cum ergo
omnes proprietates & eaedem sint penitus tam in auro mine¬
rali, quam alchimico, quod cognoscitur per uisum ad om¬
nem examinationem & probationem continuam tam in igne
quàm extra ignem, ergo necessario iudicabimus utrunque au¬
rum esse idem & eadem forma esse formatum.
AD quartam rationem philosophi responsum est simi¬
ter supra de proportione mixtionis & miscibilium in mixto
in solutione primarum rationum.