457
298 VITA
subiecta, quae sua natura priusquam ingrueret
morbus erant sana. Si ergo sanari debeant, simi¬
li sano fieri necessum est. Si tamen pellendus est
morbus, non simili, quia incrementum adde¬
ret, sed contrario, nimirum sano. Stultè igitur
loquutus est quisquis ille fuerit, qui contraria
contrarijs esse curanda statuit. Saniùs pruden¬
tiusque docuisset ad hunc modum: Similia si¬
milibus curanda, & contraria contrarijs pellen¬
da. Non perceperunt ingenio morbos non cu¬
rari, sed morbosas partes, quae suapte natura
morbosae non sunt, nisi quatenus ad tempus ob¬
sessae morbis. Concludendum igitur infideles
eiusmodi doctores doctrinam suam hausisse
ex falsi binario, cui etiam quadricornem bestiam
genuerunt humorum, suasu quadricornuti bina¬
rij, cuius nomina cornuum sunt, ambitio, bruta¬
litas, calumnia, & diuortium: quę quidem expo¬
neremus iuxta suam sibique dignam interpre¬
tationem, nisi ad alia nobis accelerandum esse
videremus. Sed breuitatis ergo praetereuntes,
suo loco temporique reseruamus: erit namque
nobis, vt video, propter haec, & alia multa, pu¬
gnandum. Quoniam tetigi diabolum, & suos,
vlcusque aperui malorum. Interea ab incoepto
non est nobis desistendum, quòd pro physica &
spagirica veritate digladiamur. Cum igitur sum¬
mus conditor Deus videret quos crearat ange¬
los ab vnitate defecisse, prouidentia bonitateque
fuis,