457
VITA
300
& primus numerus. Atqui numeri omnes im¬
pares masculei, quorum fons & origo est ter¬
narius Adamo proprius: hic numerum nul¬
lum, neque multitudinem primo, & imme¬
diato insultu diaboli potuisset admittere, quia
proles est vnarij. Quare diabolus, qui binarius
est contra naturam, primò binarium natura¬
lem aggressus est. Iam demum consideremus
vnde processerunt errores in medicina, & cor¬
ruptiones omnes in reliquis philosophicis pro
fessionibus. Nemo sanae mentis negabit, ex pa
ne morsuque vetiti pomi, haec ipsa per serpen¬
tem falsi binarium, in microcosmum vel ter¬
narium irrupisse. Non potest ergo tolli mor¬
bus à ternario per binarium, neque per eius pro¬
lem quaternarium, sed per vnarium solum, ter¬
narium ad suam simplicitatem & vnionem re¬
uocantem, abiecto pulsoque inimico binario.
Et quamuis diabolus ternarij monarchiam po
mi iaculatu ab vna parte lacerarit, effecisse ta¬
men haudquaquam potuit, vt in duas partes à
se mutuo disiunctas distraheretur. Alioqui nisi
restitisset illa partium cohaerentia, ea partè qua¬
calumnia seclusa fuit à reliquis cornubus, pe¬
riculum imminebat desperabundae reconci¬
liationis cum Deo suo. Nam si tantum prae¬
stare potuisset calumniator, vt pariter homi¬
nem Adam ad calumniam in suum creatorem
traxisset, qua solitus est ipse in Deum & suos
vti,