457
BREVIS. 301
vti, existimabat actum esse de homine. Verùm
misericors Dominus noluit eatenus homi¬
nem virum sibi reddere inimicum, vt quan¬
quam exutus omni ratione & vera sapientia,
in tantam ingratitudinem prolaberetur. Tan¬
tùm fugit à facie Domini brutalitate quadam
imbutus, qua putauit latere posse eum, qui nus¬
quam non praesens est. Fassus tamen errorem
suum, statim sine cunctatione, cognouit ore
coram domino suam nuditatem: exemplarni¬
mirum primae poenitentiae: non quod propter
hanc consequutus sit misericordiam, nondum
enim audierat dulcisonum hoc verbum Do¬
mini ad serpentem, Semen mulieris conteret
caput tuum. Quid quaeso haec omnia sibi aliud
velle videntur, quàm Dei misericordiam er¬
ga hominem ob oculos mentis nostrae pro¬
ponere, vt meditemur eam dies & noctes,
studia nostra priùs dirigentes, quò peruia
nobis est omnis in omnibus ars atque sapi¬
entia?
Post lapsum igitur, prima hac omnium pro¬
missione ex ore proprio Deus ratificare voluit
quicquid per suos prophetas erat in futurum
promissurus, & effectu postmodum in filio prae¬
stiturus. Ab eo momento igitur Adam à Domi¬
no libertati donatus & emancipatus, à seruitio
diaboli ad suam monarchiam est restitutus, excepto
solum radicis pomi tantillo reliquo, propter quod
mono¬