317
PARACELSI DICTIONARIVM.
Mumia medullae, vel de medullis, sunt ossium ipsae medullae.
Mumia elementorum, est balsamus elementorum externorum.
Mumia transmarina, Paracelso est manna.
Mumia versa, pro conuersa, liquor est mumiae.
Muscilago, est liquor viscosus ac tenax.
Mundificatiua, sunt medicamenta chirurgorum, inualidam &
putridam carnem à bona & viua separantia, atque repurgantia.
Mustus, est calx alba in vrina.
Missadar, est mercurius.
Mysterium magnum, est omnium rerum materia prima, prin¬
cipium & mater cunctarum corruptibilium creaturarum Dei. Vi¬
de libro ad Athenienses.
N.
Acta, est apostema pectoris.
Nasda, vel natta, est gibbus.
Narcotica, sunt medicamenta soporifera dolores auferentia,
vel vt minùs torqueant efficientia.
Nebulgea, est sal ex humiditate nebularum decidens supe sapi¬
des, calore solis induratum.
Necrocomica, sunt prodigiosa praesagia, rei cuiuspiam suturae
praenuntia, per signa ex aëra super terram decidentia, vt cruces olim
ac alia multa.
Necrolium est, quod mortem pellere, ac vitam conseruai po¬
test.
Necrolica, similia sunt medicamenta.
Necromantica, est ars illicita, quae cum mortuis operabatur olim,
vt quum astra manifestabantur apud mortuos. Is dicitur vere ne¬
cromanticus, qui mortuos apparere & comparere facit, voces aque
responsa potest ab illis ex torquere, qui circuire cogit acedere mir¬
bilia. Quicquid mortuorum capitibus, ossibus, acubus, linteis, pha¬
retris, sepulchris ac similibus arripitur vel adimpletur, sub nefariam
hanc