457
BREVIS. 393
imaginationes animis nostris obtrudens, ac
praefigurans illud malorum instrumentum falsi
circinum videlicet. Caeterùm nouit, ob lapsum
in quèm nos traxit, iniunctam esse nobis labo¬
rum poenam, atque vultus nostri sudorum, ad
acquirendum panem & necessaria victui &
sui. Proinde hinc occasione sumpta, in artes suas
nefarias traherè nos nititur, quibus ea compa¬
remus quae minimè necessaria sunt. Verùm
nimuero Deus contrà, nobis instrumenta pro¬
posuit, quibus vult nos vti ad per nostras artes
parandum panem. Non quidem indiguit con¬
ditor altissimus Deus in mundi creatione ali¬
quibus instrumentis, vt opificium suum in or¬
dinem redigeret, siquidem nutu solo ac momen¬
to singula potuit perficere: nisi quatenus doce¬
re nos voluit eisdem vti, quibus vsus est, nume¬
ris videlicet, mensuris & poderibus, iuxta quae
singulas actiones nostras temporaneas, artium &
scientiarum normas ordinaremus, & renuncia¬
remus binarij calumniatoris instrumentis at¬
que imaginario circino. Reliquum erit vt con¬
sideremus qua via quibusve instrumentis, la¬
cera nostri ternarij monarchia sit ad vnitatis ac
sanitatis vitae longę pristinam integritatem re¬
ducenda. Primùm omnium ad veri centrum
increatum, & vniuersi creati centrum animum
aduertamus, in quo numerus, mensura, pon¬
dus, & omnis sapientia latet. Vera igitur me¬
V dicina,