457
302 VITA
monomachia tantisper nobis exercenda est,
dum in corruptibili hoc domicilio morabimur.
Vt rem clariùs intelligamus eius residui pomi,
est quod circinum à binario per imaginationem
fabrefactum latiùs examinemus. Nuper audi¬
tum est, imaginarium hoc instrumentum, vnà
cum fabro suo deiectum è coelo in tenebras ex¬
teriores: hoc ipsum indies adhuc in manus re¬
sumere non cessat calumniator, quo monoma¬
chiam in nostris imaginationib. contra Deum
& nos crudeliter exerceat, vt nihil non pertur¬
bet, si quandoque boni quidpiam contingat
meditari cupere nos ad exercitium emenda¬
tioris vitae, lolium immisceat, & ab omni bona
frugiferaque cogitatione diuellat, inque vanas
praecipitet. Hoc est pomi reliquum in nobis,
per quod monomachia sua nos exagitat falsi
binarius, sed frustra. Quandoquidem inuicta
& insuperabilis Dei potestas (contra quam nul¬
la violentia, nulla tyrannis quicquam potest)
animos nostros corroborans virtute diuini sui
spiritus, armat, protegit, atque tuetur, ne circi¬
ni binarij machinulis irretiti vnquam succum¬
bamus. Quin potiùs falsi machinatorem, archi¬
tectum impuritatis, & instrumenta sua toties
à mente nostra procul facit, ac relegat in foueam
confusionis atque perditionis aeternae, quam
sibimet fodit, quoties artes suas & technas diri¬
gere nititur contra monarchiam nostram, per
imagi¬