485
SOLVTIO QVINQUE
tur, & quandoque reperitur argentum uiuum currens cum
eis, ut dicunt quidam. Inuenitur etiam aes sic cum lapidibus in
corporatum, quasi sit marchasita aerea. Et similiter ferrum.
quae omnia conterutur cum fortissimis molis & calcinantur
post purgantur per ignem & purificantur, & inuenerunt
fossores saepius ex eadem minera argento prius extracto au¬
rum in ultimo. Et ibi est principium originis minerae & defi¬
cit ibi uena argenti sicut in suo principio. Est autem quando¬
que hoc aurum in lapide & est lapis habens foramen apertum
spirantem ad lapidem superiorem in quo consecutiue erat ar¬
gentum. Et ergo quasi ex eodem loco euaporauit materia ea¬
dem, sed natura puriorem partem saluat in origine & per
euaporationem & sublimationem pars impurior ascendit, et
diuersitas digestionis & depurationis operata est diuersam
metalli speciem. Ex quibus omnibus iam dictis patet quae
& qualis & quanta sit differentia metallorum adinuicem tam
in forma quàm in materia & accidente, & tam actuquàm
potentia. Cum enim in materia tam propinqua quàm re¬
mota & mixtione & modo mixtionis, non nisi modicum di¬
stent tunc ipsorum differentia quamuis sit in forma ipsa, non
proprie erit differentia specie sicut differentia hominis & equi.
Sed eorum differentiae magis proprie sumentur penes mate¬
riam et partes eius, scilicet secundum digestiuum & indige¬
stum completum & incompletum cum illa sint eiusdem
propinquae materiae penitus, sed indigesta & incompleta ad au¬
rum ordinata. Et sicut non est necesse, quòd indigestum exi¬
stens in semita & uia digestionis, continuo reuertatur ad
principium digestionis. Ita neque in materiam suam primam,
id est proximam. Cum igitur imperfecta metalla sint in
semita & uia digestionis continua, & cum indigesta sint