485
RATIONVM PHILOSOPHI.
non erit necesse quòd reducantur ad principium digestionis,
nec in materiam suam primam sed solum digestio continuetur,
quousque fiant aurum. Sed in ijs quae non habent hunc or¬
dinem gradualem et potentiam naturalem, necessarium est ut in
suam primam materiam reducantur. ut si ex boue uel tri¬
tico fieri debet homo necesse est ut corrumpantur, digerantur,
& fiant materia prima hominis quae est sperma, ex quo
fit homo, Ideo ars non inquisiuit conuertere animalia nec ue¬
getabilia, nec eorum partes, nec mineralia extranea in au¬
rum, sicut neque natura, cum sit impossibile tam apud na¬
turam, quam apud artem nisi in primam materiam, id est
in propinquam materiam siue proximam reducantur prius.
Ars igitur sequitur naturam in eo quod uult facere ut natu¬
ra, & extollit naturam mirifice, non uiolando naturam sed
ipsam iuuando. Distinctionibus igitur, & generationi¬
bus metallorum iam dictis et consideratis patet solutio quin¬
tae rationis philosophi, quia natura denudando materiam me¬
tallorum imperfectoru a forma illa transitoria sub qua erat
in mineris cum eodem instanti transformauit eam ad formam
ad quam ordinata erat, scilicet auri & sic reducit metalla
in materiam primam, id est nudam ab omni alia forma &
sic transformat ea in aurum. Eodem modo ars facit, quam¬
uis enim per liquefactionem non reducantur in materiam pri¬
mam, tamen per appositionem, & ingressum & mixtionem
lapidis philosophorum, qui est forma auri, fit expoliatio et de¬
nudatio materiae à forma illa sub qua erant et ab omni alia
& transformatio ad formam ad quam ordinata erant in eo¬
dem momento, scilicet auri, quia sine liquefactione metallo¬
rum non potest esse ingressus nec mixtio, neque transmu¬
tatio medicinae transmutantis, & hoc modo reducuntur in