457
BREVIS. 307
rium vitae corporis: corpus verò vocauit balsa¬
mum vitae corporeae, salque lucidum ac diapha¬
num. Atqui per binarium inquinata, vt dixi¬
mus, appellauit his nominibus, quando mor¬
bos introduxerunt per binariam illam distra¬
ctionem à sua temperie, quod cornu diuortij
dictum fuit: videlicet naturale calidum recedens
à suo temperamento, sulphur vrens vel adustum
caetera consumens ac deuorans, vt est à suis mor¬
bis quod efficit euidentissimum: humidum ra¬
dicale pariter deuians ab vnionis temperie, mer¬
curium congelatum vel sublimatum: item bal¬
samum vitae non persistens in suo statu natura¬
li appellauit sal resolutum. Causae autem solu¬
tionis temperamentorum, & inde prouenien¬
tes morbi, alibi dicenda sunt. Proinde si locum
dare quatuor binarij cornubus oporteat, ex in¬
fidelium sententia, nusquam est quò se reci¬
piant praeterquam in elementa. Atqui in supe¬
rioribus naturae partibus aethereis, nullus est
psis locus, quod etiam priore tractatu clarè sa¬
tis liquet. Vt igitur laceram ternarij nostri mo¬
narchiam in omegae formam distractam, finem
vitae notantem, tribus eius deletis cornubus,
trinque subleuemus in alphae principij vitae re¬
stitutae longae, loco perpetuae, figuram, ad eum
nos conuertamus, qui dixit: Egosum alpha &
omega, principium & finis: ipse nos docebit
lia via gradiendum, cùm in supernaturalibus,
V 3 tum