457
308 VITA
tum etiam in naturalibus, quàm per labyrin¬
thum infidelium, ad morbos omnes à nobis pro¬
pellendum. Ipse namque principium non ha¬
bet, neque finem: ergo haec verba in nostri do¬
ctrinam de nobis tantum intelligere nos voluit,
ac de omnibus quae propter nos creauit ac fe¬
cit, vt in eo solo nostrae vitae sanitatis & felicita¬
tis initium & finem agnosceremus, ad eius glo¬
riam primùm, & nostri salutem tendere. Caete¬
rùm, etsi ad initium prioris status, monarchia
nostra nobis per Christum restituta sit, ne ta¬
men eius tantique beneficij vnquam essemus
immemores, pomi lacera semicircunferentia,
monarchiam nostram adhuc intersecare perci¬
pitur, monomachiamque suam exercere contra
nos, cùm in animo, tum in corpore, dum in ca¬
duco versabimur, vt ab alphę nota patet, in qua
circulum intersecat arcus, vti semicirculus inte¬
grum. Ternarij igitur animi siue mentis medi¬
cina, est increata vnitas ex increato veri centro
data: Corporis verò medicina creata est vnitas,
ex vniuersi creati centro nata. Vnitas autem
haudquaquam indiget medicina, quoniam
psamet est sanitas. Dualitas contrà morbus est,
qui nullatenus medicinam recipere potest, cùm
ad perpetuam condemnata mortem fuerit in
binario falsi absque misericordia. Solus verò
ternarius est is in quem cadit medicina perv¬
narium, quia dignatus est gratia pereum qui
solus