485
RATIONVM PHILOSOPHI. 69
dinem sequitur materiam primam, sicut dicimus quòd ele¬
menta sunt materia prima hominis: Sed cibus ex elementis est
propinquior seu propinqua. Sanguis autem ex cibis propinquior:
sperma uerò ex sanguine propinquius, frustum autem carnis ex
spermate illo generatum est propinquissima materia. Si er¬
go ratio accipit pro materia prima quatuor elementa sic nil
arguit contra nos, quia si ex elementis debet fieri homo, opor¬
tet necessario quòd per dispositiones transeat ordinatas quas
diximus. Sed si ex spermate debet fieri homo non est necesse ut
in primam materiam redigatur seu reducatur quae est qua¬
tuor elementa nec in sanguinem, nec cibum, auia esset retro¬
cedere à forma disposita. Sed oportet ut continuetur dige¬
stis quousque materia recipiat formam hominis. Sic si ex ele¬
mentis debet fieri aurum, oportet necessario ut per dispositio¬
nes transeant medias ordinatas, scilicet ut ex eis fiat aqua ui¬
scosa grauis cum terra tenuissima sulphurea, quae sit argen¬
tum uiuum: post hoc autem mediante & actione sulphuris
in eo fit aurum uel metallum aliud, quod post fiat aurum,
Si igitur haec metalla imperfecta uolumus perficere in aurum,
non est necesse ut in materiam primam reducantur. Simi¬
liter quia natura non operatur per illum modum in suis mi¬
neris, ergo & ars cum sit sequeia naturae tenebit modum na¬
turae. Si autem ratio accipit pro materia prima materiam
propinquam sic ratio magis oppositum arguit, quia qualis
est ordo & proportio elementorum ad sanguinem & sper¬
ma ut fiat homo, talis etiam est ordo & proportio elemento¬
rum ad argentum uiuum & sulphur. Sicut ergo non est ne¬
cesse ut illa conuertantur in materiam primam quae est qua¬
tuor elementa naturae nec in ipsorum intermedia, ut fiat homo.
Sic & in propositae, quia sicut natura in suis operibus non