485
SOLVTIO QUINQVE.
materiam primam: & transmutantur de specie in speciem,
secundum ordinem naturae per generationem et corruptionem.
quandocunque enim forma submergitur, & materiae immi¬
scetur necessario fit nuda materia, & generatio & transfor¬
matio ad formam ordinatam finalem, quia non potest, gene¬
rari forma noua in re disfosita, nisi per corruptionem prae¬
existentis, non ergo erunt simul duae formae substantiales in
eadem materia sed solum introducta nunc, nec ipsa est, acci¬
dentalis, sed substantialis. Similiter si uelimus de Ioue, uel
de Saturno facere uitrum, oportet quod reducamus in materiam.
primam, non tamen ut perficiantur, Alia ergo reductio est
in materiam primam perficiendo, quia retinent nomen gene¬
ris primum et acceperunt nomen nouae speciei ad quam ordi¬
nata erant scilicet auri, & alia faciendo ex eis: scilicet uitrum etc.
tunc perdunt nomen generis & nomen specici similiter ad
quam ordinata erant, & in qua prius erant reducuntur er¬
go in materiam primam per artem secundum ordinem na¬
turalem successiuum sicut facit natura, & non sicut ima¬
gnantur.
ALIIS autem rationibus accipientibus materiam pri¬
mam, id est propinquam in quatuor elementa sic responde¬
mus & dicimus, quod transmutatio unius rei in aliam potest,
summi dupliciter. Vnomodo prout res quae transmutari debet,
est in primo principio termini a quo incipit motus, & hoc est
materia prima quae est chaos & principium & elementum
quatuor elementorum. Alio modo prout iam per alteratio¬
nes multas, seu plurimas remota est à termino à quo & fa¬
cta est in propinqua potentia ualde ad speciem ad quam trans¬
mutatur, ita ut modica mutatione facta generetur forma
& illa magis dicitur materia propinqua, quae secundum or¬