317
PARACELSI DICTIONARIVM.
SAgani, sunt spiritus quatuor elementorum.
Salamandri, sunt spiritus ignem inhabitantes, vel ignei ho¬
mines.
Saldini, idem quod salamandri, homines quos influentia susten¬
tat, & exelemento ignis nutriuntur. Vt fuit illagentilis mulier no¬
mine zifer, quae statim atque infirmabatur, sese in ignem conijciens
reficiebatur & conualescebat, in eo sedens gaudensque, tanquam
in aliquo balneo.
Sal aluminosum, id est exalumine plumoso tractum.
Sal anathron, est sal ex vsnea lapidea tractum.
Sal crystallinum, est sal quod ex vrina hominis decoquitur.
Sal colcotharinum, est quod excolcothare vitrioli factum est in
alcali.
Sal congelatum, nascitur in thermis.
Sal enixum, id est resolutum.
Sallena, species est salis petrae.
Sal mercurij, dicitur spiritus vini qui inebriat.
Sal petrae, est quod in testudinibus cellarum nascitur in conos
oblongos, ex calce resoluta.
Sal nitrum, ex terra decoquitur in quam vrina diutissimè con¬
iecta est, vt in caulis ouium, stabulis equorum, boum & aliorum ani¬
malium.
Sal practicum, fit ex mixtura salis petrae cum sale armoniaco par¬
tibus aequalibus, in olla figulina non vitreata, filo in cella vinaria
suspensa, resolutione penetrat sal extrinsecus adhaerens ollae, quod
singulis denis vel duodenis diebus abradendum est.
Sal scissum, sed entali, & Alumen scissum, idem sunt.
Sal resolutum externum, est quando quis aliquid comedens, sal
esse existimat, omniaque salsa sibi videntur.
[G]Saltz[/G] [G]sultz[/G] vel Selenipum, est salsugo vel muria salis, ex sale reso¬
luto