317
PARACELSI DICTIONARIVM. 141
luto frigore, vel humiditate penuarij vel cellae vinariae.
Sal taberzet, est omnium albissimum tartarum.
Sal tabari, est sal alembrot.
Samech, est tartarum.
Sandaraca, est auripigmentum.
Saphirea materia, est liquor in quo non est aliqua impuritas vel
corruptio, sed est liquidum ab impuroquouis segregatum.
Sanguis calcetus, id est, instar calcis acer & albus.
Sapo sapientiae, est sal commune praeparatum.
Saxifraga, vel saxifragia, dicuntur omnia quae calculum, lapidem,
aut arenam expellunt.
Saxifragus, est crystallus pallidus, suprà citrinolus vocatus est.
Scacurcula, est spiritus ossis de corde cerui.
Scaiolae, sunt spirituales mentis & animi vires, proprietates, vir¬
tutes, atque potentiae, quae iuxta numerum elementorum sunt, qua¬
druplices. Sunt rotae quatuor ignei currus, quo raptus est Elias in
coelum, quae sumunt originem ex animo & mente hominis à quo
recedunt, & in quem iterum reflectuntur. Sunt quidem phantasia,
imaginatio, speculatio & agnata fides. Sunt etiam & praecipuè qua¬
tuor illi principes articuli totius nostrae fidei Christianae, vti Bapti¬
smus, Fides in Christo lesu, Sumptio Sacramenti coenae Domini,
& charitas in proximum quae fidei fructus maturos exhibet. Per quae
omnia nedum vitam longam, sed etiam aeternam consequimur. De his la¬
tiùs lege Paracelsum in Eucharistia, & expositionis libro de Coena
Domini, & audies quae satisfaciant animo pietatis & veritatis auido¬
Scirona, est ros autumni.
Scuma, idem quod squama.
Sebel, panniculus est oculorum ex venarum inflatione.
Secta croa, suprà sectarum flos, ad macem interpretati sumus
transpositione, quòd alij viderentur longiùs rem à rore marino, &
croco petere.
Nn Seda¬