317
PARACELSI DICTIONARIVM.
Sedatiua, medicamenta sunt vt mitigatiua dolorum quietem
aegris adferentia, simul curatiua, & sanatiua.
Sephirus, est apostema durum & exiccarum.
Semen veneris, dicuntur squamae aeris.
Seraphin, est ineffabilis virtus, & immensa potentia coeli, & prę¬
sertim angelicus chorus & schola coelestis.
Serpheta, est medicina lapidem liquefaciens.
Serpentina pedemontana, est insignis herba vulneraria.
Sibar, est argentum viuum.
Sibedata, est hirundinaria.
Silo, est terra.
Similitudines, dicuntur figurae coelestes, quae rebus assimilantur
nos concernentibus.
Simus, est gilla, vide supra.
Sinonia, est gluten album articulorum.
Sirones, sunt pustulae scabierum in manibus praesertim.
Sirza, est eschara.
Sol in homine, est inuisibilis ignis influens à sole coelesti, fouens
natiuum ignem in homine.
Somnia, sunt operationes quae fiunt inter dormiendum ab astris
& syderibus in homine.
Sophia herba, consolidarum est species nobilissima quò fit vt
nonnunquam aurea nominetur, nondum quibusuis cognita. Il¬
lyricis verò & Liburnis familiarissima. Si folium eius ore mastice¬
tur, labia contrahit, & super caulem existens adhuc laceretur, per se¬
ipsum consolidatur, nobilissima dulcedine pellet ac balsamo.
Sophistae, sunt magistri nostri, qui se praesumunt omnium sapien¬
tissimos, omnia scire ac intelligere, nihil etiam ignorare, cùm nihil
sit istorum Doctorum Graecorum sapientia, praeter meram stulti¬
tiam, eloquentia, vel facilitate linguae potiùs, astu fastuque pallia¬
tam, captiosisque munitam sylogismus, quorum omnium si nęges